Família Lima - Fortune plango vulnera - Clickletras.com.br


Letra Fortune plango vulnera

Fortune plango vulnera
Stillantibus ocellis
Quod sua michi munera
Subtrahit rebellis
Verum est, quod legitur
Fronte capillata
Sed plerumque sequitur
Occasio calvata

In Fortune solio
Sederam elatus,
Prosperitatis vario
Flora coronatus
Quicquid enim florui
Felix et beatus,
Nunc a summo corrui
Gloria privatus.

Fortune rota volvitur
Descendo minoratus
Alter in altum tollitur
Nimis exaltatus
Rex sedet in vertice
Caveat ruinam
Nam sub axe legimus
Hecubam reginam