Família Lima - Ecce Gratum - Clickletras.com.br


Letra Ecce Gratum

Ecce gratum
et optatum
ver reducit gaudia
purpuratum
floret pratum
Sol serenat omnia
Iam iam cedant tristia
Estas redit
nunc recedit
Hyemis sevitia
Ah!


Gloriantur
et letantur
in melle dulcedinis
qui conantur
ut utantur
premio Cupidinis
simus jussu Cypridis
gloriantes
et letantes
pares esse Paridis
Ah!